Velázquez en Latín en el Museo del Prado (Col.Latinitatis)

16 y 30 de noviembre de 2018

El Museo del Prado ofrece recorridos didácticos impartidos en latín para conocer algunas de las principales obras de Velázquez expuestas en las salas. Esta iniciativa propone aunar cultura artística y la lengua fundacional de la cultura europea, que sirvió de vehículo de comunicación durante siglos. Las visitas serán conducidas por latinistas que comentarán los diferentes cuadros.

 
Sodales Matritenses! 
Ecce vos voluimus utique certiores facere proximo Veneris die lustrationem, Paula Pellicer et Xaverio Carqués mystagogis, in Museo El Prado habitum iri, quam lustrationem si volueritis inter omnes gentes divulgare, pergratissimum feceritis! Praeconium iam apposuimus et ad Facebook et ad Twitter. Multum nostrá interest homines convocare qui numquam talia viderint. Scitote lustrationem initium habituram horá 4.30pm neque pluribus XXV intrare licebit. Solvenda erit tessera usitata Musei (alia pretia sunt studiosis, alia rude donatis...), ad lustrationem vero nihil erit additamenti solvendum. Vos quidem, si volueritis interesse, libenter salutabimus! Si minus, valetudinem vestram curate diligenter!
Lustrationem iterum suscipiemus ad diem XXX huius mensis!
Valete multum

 
Esta web utiliza cookies, puedes ver nuestra la política de cookies, aquí Si continúas navegando estás aceptándola
Política de cookies +